monumenta.ch > Beda Venerabilis > bmv343.280 > hlw17.152 > sectio 26 > bavPal.lat.1448.192 > uwbM.p.th.f.12.57 > csg248.114 > sectio 2 > bkeCod.15.95r > csg250.292 > bkeCod.15.74r > bmv343.174 > sectio 27 > sectio 15 > sectio 45 > bsbClm6224.208 > sectio > bmv343.217 > sectio 20 > habCod.Guelf.14.15Aug.4°.98 > sectio 53 > sectio 56 > Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 11, 2 > bavPal.lat.1449.178 > hlw17.156 > bavPal.lat.1449.155 > csg248.121 > bnf12957.101 > bnf15074.35 > sectio 36 > bavPal.lat.1449.151 > Deuteronomium, 22 > sectio 5 > sectio 14 > bavPal.lat.1449.88 > bavPal.lat.1449.298 > sectio 24

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 1, 24
Quod autem eos vides in sinu Patris apparere, hoc est quod Filius hominis perficitur cum membris suis in secreto Patris. Quomodo? Cum enim mundus complebitur, tunc electi etiam Christi qui membra eius sunt, perficiuntur. O quam pulcher ille est, ut etiam Psalmista ait: Speciosus forma prae filiis hominum. . Hoc tale est. Pulcherrima pulchritudo fulget in eo clarissimae formae sine ulla macula peccati, et absque liquore humanae feditatis, et sine ulla concupiscentia facti operis in desideriis peccatorum, quae exigit caro mortalis infirmitatis. Hoc nunquam tetigit hunc hominem.